- TITILLATIONE pedum
- TITILLATIONE pedumsomnum conciliandi ratio, delicatioribus in usu, memoratur Aphrodiseo, et Argenterio, quorum hic e cerebro sic advocari spiritus ad pedes partesque intermedias observat, annotante Gerh. Ioh. Vossiô, de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 34. ubi de Somno et Vigilia.At titillatione praecordiorum vel alarumrisum excitari, notum. Hôc enim pactô calor inducitur; unde motus cordis et septi transversi musculorumque circa buccas. Ac eo magis id fit in homine, quod is cutis sit tenuissimae. Unde, etiam cum quis vulneratur in septo illo, risum oriri, testis est Philosophus de Part. Animal. l. 3. c. 10. Plinius quoque, l. 11. c. 37. cum dixisset, set, nusquam subtiliorem esle cutim ac sensum, quam membranis, quae cordi praetenduntur, subiungit, Ob hoc in proeliis, gladiatorumque spectaculis, mortem cum risu traiecta praecordia attulerunt: Cui risui similis morientium esu herbae Sardoae risus est, qui labra contrahunt ridentium instar, cum intus discrucientur quam maxime. Vosl. ibid. c. 46.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.